- COLUMBUS
- COLUMBUSmelius Colonus Christophorus, Genuensis. Hic Geographiae et Astronomiae apprime peritus, quô pactô novum Orbem, quem, quia in veram Indiam, h. e. Orientalem se delatum esse suspicatus fuerat, Indiam appellavit, postmodum Americam et Indiam Occidentalem dictam, detexerit, vide in voce Christophorus Columbus. E' primis autem, quae ab illo inventae sunt, Americae insulis, Hispaniola et cuba fuête. Ita impletum illud Senecae in Medea, Actu. 2. v. 375.Venient annis saecula serisQuibus Oceanus vincula rerumLaxet, et ingens pateat tellus,Tiphysque no vos detegat orbes,Nec sit terris ultima Thule.Alii tamen, qui Columbo aliquid detractum eunt, referunt ipsum a Navarcho, quem Alphonsum Sanchez de Huelva, item Aldretem Hispanum et Garciam Vegam nuncupant, primam huius rei notitiam habuisse; qui cum commerciiis Africae occupatus fuisset, tempeftate ad incognitas hasce terras eiectus fuerit, notisque dein tractibus redditus, apud Columbun in insul. Madera diverterit, ac paulo post morte abreptus ipsi, quos confecerat, navigationis suae commentarios reliquerit: quorum beneficiô illum in cogitationes de quaerenda America dicunt incidisse, vide Acostam, Grotium et Comtaeum, de orig. Gentium Americ. Verum relatio haec non immerito quibusdam suspecta videtur, quippe quae ex Hispanorum, gloriam tantae inventionis viro extraneo invidentium, aemulatione oriri facile potuit. Anglorum quoque nonnulli Madocum filium Guyneth, fratrem Walliae Principis laudant, qui circa A. C. 1170. colonias in Floridam et Canadam eduxerit. Vide Auctorem, Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civ. et de Columbo plura, apud Ferdin. Columbum in vita Patris. Illius successio ac nomen delapsa hodie ad gentem Portugallicam et quidem ramum Comitum de Gelves, e quibus Duces de Veragua et Iamaica, ita habet. Eius filus Didacus Columbus, ex Maria filia Ferdinandi Toletani, Dn. de Villora, pater fuit Isabellae: quae nupta Georgio de Portugal, Comiti de Gelves, genuit Alvarum Portugallum Comitem de Gelves: quô et Leonorâ Cordubensi, natus Nunius Portugallus Columbus Dux de Veragua, ex Aldoncia Portocarrera, suscepit Petrum Nunnezium Columbum de Portugal Ducem de Veragua et de la Vega: qui, maritus Isabellae Fernandez de la Cueva, filium habuit Petrium Nunnezium Columbum de Portugal Marchionem de Iamaica. Vide Phil. Iac. Spenerum, Theat. Nobil. Europ. Tom. 3. p. 72. et supra Colonus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.